monumenta.ch > Cassiodorus > 6 > Psalmi, 73 > sectio 7 > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 108, 28
Quid agimus, anima? cur ad mortem eius venire formidas? Iamdudum prolixior liber cuditur, dum timemus ad ultima pervenire, quasi tacentibus nobis, et in laudibus illius occupatis, differri possit occubitus. Hucusque prosperis navigavimus ventis, et crispantia maris aequora labens carina sulcavit. Nunc in scopulos incurrit oratio, et tumentibus fluctuum montibus, praesens utrique nostrum intentatur naufragium: ita ut cogamur dicere: Praeceptor, salvos nos fac, perimus . Et illud: Exurge, ut quid obdormis, Domine ? Quis enim possit siccis oculis Paulam narrare morientem? Incidit in gravissimam valetudinem, imo quod optabat, invenit, ut nos desereret, et plenius Domino iungeretur. In quo languore, Eustochii filiae probata semper in matrem pietas, magis ab omnibus comprobata est. Ipsa assidere lectulo, flabellum tenere, sustentare caput, pulvillum supponere, fricare pedes, manu stomachum confovere, mollia strata componere, aquam calidam temperare, mappulam apponere, omnium ancillarum praevenire officia, et quidquid alia fecisset, de sua mercede putare subtractum. Quibus illa precibus, quibus lamentis et gemitu, inter iacentem matrem, et specum Domini discurrit, ne privaretur tanto contubernio, ne illa absente viveret: ut eodem feretro portaretur? Sed, o mortalium fragilis et caduca natura, et nisi Christi fides nos extollat ad coelum, et aeternitas animae promittatur, cum bestiis ac iumentis, corporum una conditio est. Idem occubitus iusto et impio, bono et malo, mundo ac immundo, sacrificanti et non sacrificanti. Sicut bonus, ita et qui peccat. Sicut qui iurat, ita et is qui iuramentum metuit. Similiter et homines et iumenta in favillam et cinerem dissolvuntur.